monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78 > 9 > vad317.73r > 11 > 9 > PROBUS XXXI. > 118 > 16 > 17 > 4 > 26 > 40 > 60 > 2 > 12 > GORDIANUS XXIII. > 7 > 86 > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, XI.De fine Valentiniani maioris, et auspiciis Valentiniani minoris; et quomodo Valentinianus, viva priori coniuge, duxerit aliam uxorem. <<<     >>> XIII.Quemadmodum se Gothi contulerint ad Valentem, et quomodo ad Gothos pestis Ariana pervenerit.

Cassiodorus, 8, CAPUT XII.Quod Themistius philosophus Valentem ab orthodoxorum nece avocaverit.

1 Interea Valens in Antiochia Syriae degens, consubstantialitatis cultores vehementer insequebatur, nisi eum liber Themistii philosophi revocasset, in quo peroraverat quia eum esse non oporteret infestum, propter discordiam ecclesiasticorum dogmatum, quando etiam apud paganos ultra trecentarum sectarum differentia videretur, et unusquisque pro dogmate proprio in sententia diversa consisteret.
2 Et si forte hoc Deo gratum potius esset, dum non facile cognoscitur, et diverso modo glorificatur; quatenus unusquisque amplius timeat, dum integritatem eius scientiae, vel quomodo, aut qualis, quantusque sit magis ignorat. His ergo Themistii ratiocinationibus aliquantulum mitior factus est imperator. [SOCRATES, lib. VI, cap. 36, p. 695.]
Cassiodorus HOME

bav823.26 bav824.242 bnf1603.169